The Future of Bible Study Is Here.
Deuteronomy 34
34 1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, 2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, 3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. 4 Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: 6 et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. 7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. 8 Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. 10 Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11 in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.