The Future of Bible Study Is Here.
Revelation 2:18–29
18 Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco: 19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. 20 Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. 21 Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua. 22 Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. 23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, 24 et ceteris qui Thyatiræ estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: 25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam. 26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, 27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, 28 sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam. 29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.