The Future of Bible Study Is Here.
Romans 9:30–10:4
30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. 31 Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. 32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, 33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.
10 1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. 2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. 4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.